monumenta.ch > Cassiodorus > ALEXANDER MAMMAEAE XXI. > 13 > 100 > 6 > GALLUS ET VOLUSIANUS XXVI. > 6
Cassiodorus, Historia Eccl., 4, V.Quomodo Athanasius, Arianis bella sibi denuo suscitantibus, ad partes discesserit Italiae. <<<     >>> VII.Quod Constans imperator partes foverit Athanasii.

Cassiodorus, 4, CAPUT VI.Quid de Athanasio Iulius decrevit episcopus.

1 Verum Eusebius eiusque consortes calumnias in Athanasium factas Iulio Romano pontifici destinaverunt. Qui ecclesiasticam sequens legem, etiam ipsos Romam venire praecepit, et venerabilem Athanasium ad iudicium regulariter evocavit. Ille continuo evocatione suscepta venit: calumniarum vero sarcinatores Romam quidem profecti non sunt, scientes facile suum posse capi mendacium.
2 Sed videntes oves pastore desolatas, lupum super eas pro pastore constituerunt, id est, Gregorium, qui sex annis bestiis ferocibus crudelius usus, poenam malitiae suae solvit, ab omnibus amarissime laniatus. [THEODORETUS, lib. II, cap. 4, p. 71.]
Cassiodorus HOME

bav823.119 bav824.91 bnf1603.60

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik